| obsah |index autorů |  | index názvů |  | index témat | | archiv |

 


 

Knihovna

2005, ročník 16, číslo 2,  s. 165-169


 

Edice textu Pařížského zlomku latinského překladu Kroniky tak řečeného Dalimila

[Cap. 25.]
[1r]
Dux Hostivit post hec decessit,
Borzivoy super solium patris ascendit.
Tunc Swatopluk in Moravia rex erat
et dux Boemie sibi serviebat.
[Q]uadam vice dux Borzivoy ivit ad curiam regis.
Rex fecit sibi magnum vituperium:
fecit ipsum retro mensam in terra sedere
dicens: „Debes hoc scire,
quod non decet paganum equalem1 esse christiano.
Sede cum canibus, hoc te decet,
non dux, sed stulta vacca,
quia non curas de creatore tuo,
vice dei colens avem quamlibet.“
[D]ux hoc audito erubuit
et quam cito fuit post prandium,
rogavit baptismum Borzivoy a Swatopluk rege Moravie
et a Nuchidiegie archiepiscopo Welegradensi.
Iste archiepiscopus Ruthenus erat,
missam Sclavonice celebrabat,
hic in Welegrado baptizavit Boemum primum,
Borzivogium ducem honestissimum.
[A]nno a nativitate filii dei
post octingentos viginti quatuor
ungitur2dux Borzivoy;
ita statum suum commutavit,
mundum contempnens ad devocionem se permutavit.
Elemosinas multas faciebat
et edes dei construebat:
primam ecclesiam in Grecz construxit
et sancto Clementi ipsam dedicavit,
secundam sancte Marie supra Pragam
a magna porta statim in via.

 

[Cap. 26.]
[2r]
„Oportet3 te hoc tuo gladio comprobare.“
[M]onachus hinc sermone cepit petere terminum,
cesar eduxit contra eum suum proditorem.
Ibat proditor cesaris in circulum et cantando,
super monachum nichil curando4.
[M]onachus arrepto gladio duellari
scidit proditori clipeum et ipsum solum.
[C]esar evocavit monachum ad suam curiam
et ibat5 ad ipsum petens veniam.
[R]ex Swatopluk dedit se cesari agnoscere,
cesar cepit omnia fateri.
[R]estituit ergo sibi uxorem et regnum
et dedit sibi in Moravia omnem libertatem
et quicquid posset Ungarie terre acquirere,
dedit sibi potestatem ad suam terram apropriare.
In brevi evo Swatopluko uxor decessit
et rex cum exercitu contra Ungaros ivit,
Ungari regem vicerunt.
Exvocato duce Boemie
coram cesare cessit sibi de regno suo.
Et iterum ipsum Ungari devicerunt
et Moravos multos occiderunt.
Iste rex cepit multum erubescere
et propter verecundiam non audebat ad suos reverti,
ivit ergo occulte ad heremum
et fuit usque ad suam mortem in illa densitate.
Hodie in hac nigri monachi missas cantant
et huic monasterio in Ungaria Zaborz dicunt.

 

[Cap. 27.]
[9r]
Postea Borzivoy de mundo decessit
et de ducatu ad regnum perpetuum pervenit.
Post eum Sbyhnyobb solium suscepit patris sui.
Iste non erat corporis fortis,
moriebatur in etate adolescentula,
dimittens ducem Wratislaum fratrem suum.
Iste duxit uxorem de Thodor comitis Boemie,
huic nomen erat Drahomirz de provincia Sacensi.
Ista ducissa pagana erat,
duos filios pulcros habebat,
seniori nomen erat Boleslaus
et iuniori Wenczeslaus.
Iste mites mores habebat,
propter quos omnibus carus erat.
Propter quod ipsum post patrem ducem elegerunt
et Boleslao Boleslaviam dederunt.
[S]ed quia adhuc dux Wenceslaus iuvenis erat
et terram gubernare non poterat,
commiserunt ipsum beate Ludmile
deo et omnibus hominibus dilecte.
[I]sta fuit uxor Borziwoii
et filia comitis de Pssowa.
Qui tunc Pssow dicebatur,
huic postea Melnik nomen6 dederunt;
nam ante Melnik castrum erat,
illud sibi nomen Pssobb habebat
et sub civitate fluvius fluit,
ille sibi Pssowka nomen7 habebat.
[D]ucisse Ludmile Drahomirz invidebat,
nam sola regnare volebat.
[H]ec vocavit Thunye et Komonye,
promisit eis argentum et palafredos,
ut clam Ludmila privarent
et ipsam occulte iugularent.
[9v] Isti ducisse volentes complacere
promiserunt hoc perpetrare.

 

[Cap. 28.]
[S]
ancta Ludmila ducem gubernabat
et cum curia sua in Tethino residebat.
Et propter quia beata Ludmila
deo et multis hominibus fuit cara,
quidam christianorum pueri
dederunt ei hoc scire,
quid Drahomirz condixerat,
quid eciam illi duo promiserant.
Cogniciens sancta ducissa,
quid eius nepotis uxor intendebat,
cepit se ad mortem preparare:
primo orphanis promisit persolvi.
[E]t dum in devocione permaneret
et mortem benivole desideraret,
Tune et Komon advenerunt
et ante curiam resederunt.
[D]ucissa videns, quod ipsam volunt occidere,
fecit eos coram se ire,
de salute sui nepotis uxore quesivit,
et ipsorum neccesitatem eis dari fecit.
Illo die cepit peccata confiteri
et8 mortem9 devotissime expectare.
Illa nocte illi nequam cameram
super ducissam effregerunt
et ibi beatam ducissam cum peplo strangulaverunt.
Sic isti pagani se dyabolo subiecerunt
et sanctam Ludmilam deo transmiserunt.

 

[Cap. 29.]
[11r] [D]
rahomirz se de filio intromisit
et a sapientibus de iure querebat,
quis deberet terram gubernare,
donec sibimet dux consilium posset10 dare.
[E]t dum sapientes sese consulissent
et pro iure dederunt,
quod suum filium custodiret
et interim terram gubernaret,
donec dux ad suos annos perveniret11
et ipsum rectus sensus penetraret12.
[D]rahomirz cepit paganismum augmentare
et totum clerum de terra fecit expelli
et ubicumque clericum vel christianum vincebat,
vivere sibi non licebat.
Ad hoc ipsam eius malicia coegit,
quod paganos contra christianos concitavit.
In Praga tale prelium receperunt,
usque quod sanguinolenti rivi profluebant,
ex utraque parte multi occisi erant.
Et hoc ipsa libenter videbat
dicens: „In hoc faveo mortem meis paganis,
ut per hoc diminueretur potencia christianorum.“
[E]t dum dux Wenceslaus13 ad annos pervenit,
de sue matris tutela exivit.
Dicebat: „Matercula, sede in tuo dotalicio,
ad me spectat terre gubernacio.“
Et cepit terram regere
et edes dei fecit aperiri,
clerum ad terram restituit,
quem sua expulerat mater;
dei cultum in terra augebat.
Emendo pueros gentilium ipsos baptizabat,
ad missam solus oblatas piscabat,
viduis ligna de silvis de nocte portabat,
ad sanctos de nocte nudipes ambulabat,
usque quod sibi per viam de pedibus cruor profl uebat.
[11v] Uxorem unquam non habuit,
sed orphanos loco puerorum tenebat.
Psalterium continuo sub brachio gestabat
et omnes camerarios psalterium edocuerat.
Familiaris ante ipsum quidam iacebat,
sed isti calceos exuendo extergebat.
Huic camerario Podwein nomen erat,
hic in devocione ducem percuciebat.

 

[Cap. 30.]
[12r]
Et14 dum Wratislaus prope ducem Wenceslaum
vidit, quod dux Wenczeslaus
crucem auream in fronte habebat
et duo angeli hinc et hinc ipsum erant;
videns hoc perteritus est ante ducem Boemie.
Wratislaus saliit de equo suo
et ivit ad veniam ad eum.
Ipsum dux Wenzeslaus recepit ad graciam
dicens: „Ba, dimitte meum, habe in tuo satis.“
Permorando secum in Sytomirz,
in omni bono se secum reconciliavit.15

 

[Cap. 39.]
[8r]
eum16 cum argento emiserant.
[F]ures super eos advenerunt
et dum omnes intraverunt,
inceperunt argentum querere.
Et dum eis non haberent aliquid dare,
quinque fratribus post longas penas
guttura preciderunt,
et sic eos deo demandaverunt.
Hoc factum est a nativitate filii dei
anno post millesimum quartum.

 

Ornamentální iniciála „I“

Ornamentální iniciála „I“ s výběhy s rostlinnými motivy a zlatými koulemi.

 

[Cap. 40.]
[8v] [I]
n illo tempore accidit, quod dux Ulricus venabatur,
solus in solitudine silve oberrabat,
vidit etenim, quod stabat perfectum castrum.
Dux volebat ad ipsum ire libenter,
sed viam non habebat
et in circuitu castri dense spine erant.
[D]escendens de equo cum gladio viam preputavit
et incepit ad castrum super truncis scandere,
nam non poterat ullum ad se adclamare,
et ut homines inibi essent,
non poterat considerare,
quia pons sublevatus erat
et castrum muros fortes circum se habebat.
[E]t cum dux cum labore ad castrum intravit,
omnes cameras perambulavit.
Et tamen nec unus homo desuper erat17,erat] non erat ms.
divicie multe et vina multa super eo erant.
Perviso castro, unde intraverat, ibidem descendit.
Postea dux dedit castrum illud domino,
huic Przimda dicebatur,
propterea huic castro Przimda dixerunt.
[Q]uare hoc castrum in sollitudine fuit positum,
propter quid eciam fuit desertum relictum
taliter, quod via ad ipsum non patebat,
cronica Teutonica me docuit.
Hac18 perlegi, quod Aldeburgensis comes
iuvenis erat,
hic in curia cesaris continuo stabat
et incepit filiam cesaris amare,
et illa, quod eum reamaret, incepit sibi pandere.
Iste comes eam apud patrem rogare non audebat,
quia sibi equalis non erat.
Et sic amore desiccabatur
et cesaris filia eciam pre anxietate19 marcescebat.
[A]d hoc ipsum coegit fortis amor,
[7r] quod eum invasit talis miseria,
que sic circa tales solet esse,
nam raro quis occulti amoris in bono utitur.
Cesari suum comitatum vendidit
et quam cito cesar sibi pecuniam dedit,
incepit per guastas silvas perambulare
et aptum sibi solum ad castrum querere.
Invento monte incepit castrum edificare,
Edificato castro cepit expensas conquirere,
quibus post per centum annos20 vivere.
Perfecto toto cepit omnes operarios occidi,
postea totam familiam in unam domum inclusit
et recludens igne conbussit omnes homines.
Hoc fecit propter illud consilium
quod nemo sciret21 istud castrum.
[I]n hoc malum consilium habuit,
quod nulli credere presumpsit22.
Post hoc cesaris filiam absportavit
et super castrum suum occulte eam portavit.
Super quo solus cum sola per quinquennium resedit,
quod cum nullus homo scivit23.
[C]ontingit, quod cesar cum sua curia Ratispone erat.
Egrediens ad venacionem solus per silvam errabat,
nesciens quid sibi ipsi facere;
cupiebat, quod posset alicubi villam videre,
post rivum incepit sursum ad castrum equitare,
super quo filia sua cum eius genero erat.
Videns castrum ibat ad pontem cicius
et incepit rogare, quod ipsum dignarentur intromittere,
nam iam triduo non comederat
et pluvia frigida super ipsum ibat.
[7v] [H]ospitem super castrum intromiserunt
et prout melius poterant, ipsum honoraverunt,
nam eis iam gratus homo venturus erat;
et ideo, quia hominem diu non viderant
et nova libenter scire volebant,
et inceperunt de cesare querere.
Ipse sicut de alio de se incepit falso24 respondere
dicens: „Numquid hoc ignoratis,
quia decessit de hoc mundo?“
[F]ilia sibi respondit:
„Eia, qualiter hoc libenter scio,
nam de hoc sibi faveo libenter,
ne meo dilecto propter eum eveniret malum,
de hoc eciam faverem cognacioni toti mee,
ut per hoc facerem pacem meo dilecto.“
[D]ecedens cesar de castro ad exercitum edixit
et principibus suum violentum generum dixit.
Cum labore viam ad castrum proputaverunt
et ante castrum se cum exercitu posuerunt.
[C]esar mandavit genero dici
dicens: „Decet te hoc scire,
quod comedi panem tuum.
Sed quia tu es violenter gener meus,
super vitam te diffido
et de filia nichil curo25.“
[E]t dum comiti se defendere inerat,
cum quo se defenderet, non habebat,
nam omnes sone putruerant
et unde alias facerent, non habebant.
[Q]uando castrum in perdicione erat,
si filia cesaris non excogitasset cicius
super meniis stare26

 

[Cap. 42.]
[10v] [D]
ux Ulricus apud Postoloprt venabatur.
Accidit, cum per quadam villam transiret,
vidit, quod una virgo honesta super rivo stabat
nudipes et sine manicis vestimenta abluebat.
Rustica pulcra valde erat
et circa hoc ex toto pudicos mores habebat.
Incepit eius pulcritudinem mirari stando
et statim illam27 pro ducissa duxit.
Illa ducissa virtuosa erat
et sibi nomen Bosena habebat.
[D]omini sibi de hoc pro malo ceperunt habere.
Dux dixit: „Domini, dignemini audire.
Ex rusticis spectabiles fiunt
et spectabilium filias rustici ducunt,
nam pro antiquitate divicie nobilitatem faciunt,
et sepe nobile de rusticitate paupertas redarguit.
Egressi sumus omnes ex patre uno
et is appellat se nobilem, qui habet de argento multum,
ex quo est ita nobilitas cum rusticitate permixta.
Erit idcirco uxor mea Bozena!
Malo cum Boema rustica ridere
quam filiam regis alienigenam pro uxore habere.
Bulit cuilibet cor post linguam suam,
et propter hoc alienigena minus favebit28 hominibus meis.
Alienigena alienam familiam habebit29habebit] erit habere ms.
et instruet Teotonice pueros meos,
et ideo erit lingue scisma
et statim terre certa destruccio.
Domini, vos nescitis bonum vestrum
improperantes michi de matrimonio meo:
ubi interpretes acciperetis,
quando coram Teotonica ducissa staretis?“
[E]t quando dux de Bozena filium habuit,
hunc Brzeczislaum nominavit.

 

[Cap. 44.]
[5r]
Post hec dux volens vindicare avum suum
ivit super Meskam ducem Polonie.
Meska contra ipsum potenter exivit,
et in illo prelio Meska decessit.
A Bochemia usque recte ad Glogoviam
non audivisses Polonicale verbum,
nam totam terram in cinerem redegerat.
Et Brzecislaus in Knyesna Poemicalia
tentoria posuit.
Ab inde quinque fratrum corpora receperunt
et sanctum Radimum inde sustulerunt.
Sanctus Woythiech non permisit se inde accipere,
usque quo oportebat eos ieiunium trium dierum recipere;
officia magna faciebant,
tabernas in festis prohibuerunt
et servos homines liberaverunt
et quisquis contra faceret,
hic30 per episcopum excommunicatus est31.
Et postquam hec perfecissent,
tunc corpus sancti Woythiechi sustulerunt.
Nam propter hoc isti excomunicati erant,
quo abdicato domum eum receperunt
eciam omnes alios sanctos receperunt.
Ibi receperunt tres tabulas pictas ex toto aureas,
quarum quelibet trecentas libras ponderabat,
inter quas crux aurea erat.
Hanc fecerat dux Meska de auro facere,
quo se poterat ter preponderare.
E Polonia centum currus de campanis eduxerunt
et de aliis preciosis multum exportaverunt.
Hoc factum est a nativitate filii dei
anno post mille triginta octo.
[5v] [P]oloni super Boemos de violencia querelabantur
et contra eos Rome in iure obtinuerunt.
Papa incepit Boemis nimis comminari,
sed postquam vidit, quod Boemi volunt ei supplicare,
precepit eis de hoc aliquo modo deo emendare.
Dux Boemie precepit propter hoc in Boleslavia ecclesiam facere.
Tunc temporis cesar Gutte pater decessit,
cum cuius morte multum honoris deperiit.

 

[Cap. 45.]
[A]
lter cesar volens a Boemis Polonie thesauros rehabere,
volebat Brzecislao ducatum auferre.
Cum magno exercitu ad Boemiam ibat
et dum Bavarie silvam adiret,
hoc duci Brzecislao dixerunt,
quod iam apud silvam stabant.
[B]rzecislaus suis dixit:
„Hoc ego bene scio,
quod non habemus arcus pineos,
nec gladios de tilia;
et ex cesare lac pro sanguine non exibit,
si ipsum meus gladius attinget:
taliter cruor de suo latere sicut de meo effluet.“
Et quam cito hoc dixit,
precepit omnibus apud Domaslicz esse
dicens: „Ibi debemus apud Domaslicz congredi.“
Audiens, quia Saxones vadunt ab alia parte,
dixit eis dux: „Non timeatis Saxonum32 plagam!“
Et precepit Prkossio de Bielina contra Saxones33ire
et uno verbo cum ipsis prelium inire
dicens: „Non permittas eos cum cesare congredi.
Si perdes aliquid, non permittam te in ullo34

 



1 equale ms.
2 umigitur ms.
3 Caret initio ms.
4 non curando ms.
5 ibit ms.
6 Omm. ms.
7 Omm. ms.
8 Omm. ms.
9 Omm. ms.
10 non posset ms. 11 non perveniret ms. 12 non penetraret ms. 13 Wencelaus ms. 14 Caret initio ms. 15 Caret fine ms. 16 Caret initio ms.

17non erat ms.

18 Hanc ms.

19 ansietate ms.
20 anno ms.

21 non sciret ms.

22 non presumpsit ms.

23 non scivit ms.

24 faso ms.

25 non curo ms.

26 Caret fine ms.

27 illa ms.

28 erit favere ms.

29 erit habere ms.

30 hii ms.

31 excomunicaverant ms.

32 Sanxonum ms.

33 Sarxones ms.

34 nullo ms. Caret fine ms.

 

CITACE:

Edice textu Pařížského zlomku latinského překladu Kroniky tak řečeného Dalimila. Knihovna [online]. 2005, roč. 16, č. 2, s. 165-169 . Dostupný z WWW: <http://knihovna.nkp.cz/knihovna61/dalimil.htm>. ISSN 1801-3252.

 

Valid HTML 4.01 Transitional

 


 

| nahoru | |obsah| | archiv | | domů |

 | index autorů | | index názvů | | index témat |